Induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos. Et ait Dominus ad Moysen: Egredere in occursum Pharaonis, cum egredietur ad aquas, et dices: In hoc scies, quia Dominus sum. Percutiam virga aquam fluminis, et vertetur in sanguinem. Pisces morientur, et affligentur Aegyptii. Et factum est ita. Et percussit Aaron aquam fluminis, et versa est in sanguinem; et ut fuit sanguis in omni terra Aegypti, in fluviis, rivis et paludibus. Forte non in omnibus, sed in his quae manabant de Nilo, et in vasis domorum tam ligneis quam saxeis. Foderuntque puteos Aegyptii per circuitum fluminis, et invenerunt sanguinem. Feceruntque similiter magi Tannes et Mambres. Et dicunt quod allata sit aqua de terra Gessen, quam non percussit Dominus plagis propter filios Israel, qui habitabant in ea. Tamen Josephus dicit quod Hebraeis fluvius potabilis erat, licet esset mutatus; Aegyptiiis vero non solum colore, sed etiam sapore amaro, cruorem praeferebat. Unde potius videtur, quod alibi quam in Nilo aqua fuerit in Aegypto. Et haec est prima plaga, qua percussit Dominus Aegyptum septem diebus. De qua dicit Josephus quod Pharao timens pro ea, et haesitans, Hebraeos abire permisit. Cumque malum fuisset relevatum, sententiam permutavit.